PALLADIUM

PALLADIUM
PALLADIUM
Palladis simulacrum, quod Romae in aede Vestae fuit, cuius meminit Herodian. l. 1. c. 14. Id fuit e ligno compactum, movens oculos, atque hastam, quam manu gestabat, ut seribit Servius. Nam cum apud Troiam in honorem Palladis arx, et in eius summo templum illi aedificaretur, e caelo cecidit, et locum sibi in eo templo delegit, nondum coopertâ aede; moxque ab Apolline redditum est oraculum, eius civitatis futurum exitium, si id simulacrum extra muros portaretur, Ovid. in Fast. Quod factum est, tempore belli Troiani, cum Diomedes et Ulysses cuniculis, vel, ut alii dicunt, cloacis ascenderent in arcem, tum occisis custodibus simulacrum sustulerunt. Vide Meurs. in Lycophr. Virg. Aen. l. 2. v. 163.
——— ——— Impius ex quo
Tydides, sed enim, scelerumque inventor Ulysses
Fatale aggressi sacratô avellere templô
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
Corripuêre sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divae contingere vittas.
Nic. Lloyd. Et quidem cum praeter ignem, in aede Vestae, alia quoque sacra, solis Aedituis Virginibusque cognita, recondita fuisse tradant, Dionys. l. 2. et Plut. in Camillo, aliis alia coniectantibus, multorum sermonibus Minervae Iliensis effigiem veram seu Palladium genuinum, ab Aenea huc allatum, in iis arcanis fuisse, traditum est. De quo Ioh. Ludovicus Vives ad Augustin. de Civ. Dei l. 1. c. 2. ista collegit ex Varrone. Dionysio, Ovidio, Plutarcho et Servio. Chrysas Pallantis filia, cum Dardano nuberet, pro dote secum attulit Palladium et magnorum Deorum simulacra, quibus templa Dardanus in Samothracia construxit: quae postea sacra in Ilium sunt, nepotum tempore, transvecta, acceptô Oraculô mansuram Urbem, quamdiu et in ea Palladium illud. Quocirca in intimam Arcis partem est reconditum, effictô alterô quôdam Palladiô illi simillimô, quod in publico negligentius asservabaiur. Cumque Pyrrhus ex Heleno vate, Priami filio, inexpugnabilem esse Troianam Urbem, salvô in ea Palladiô, cognovisset, idque Principibus Graecorum renuntiâsset, Ulysses et Diomedes per fraudem primum ingressi- deinde factâ in custodes vi Palladium illud imaginarium surripuerunt. Alterum, captâ iam Urbe Sycas Aeneae tradidit cum magnis Diis, quos Penates Troianos vocant: Haec omnia in Italiam Aeneas secum abduxit. Hinc ex Alba Longa, sive ut Varro putat, ex Lavinio Romam Palladium translatum est, statutumque in aede Vestae, quae dum deflagraret, L. Metellus Pont. Max. illud medio ex igne sustulit, amissis luminibus. Conspectum autem illud vulgo est Heliogabalô Imperatore incensâ aede vestae. Fuit et alterum Palladium, quod Athenis in arce dicavit Nicias. Hactenus Vices. Certe statuam fuisse consecratuam, ad custodiam urbis Troiae, scribunt veteres Grammatici Παλλάδιον τοῦτο ἦν ζώδιον μικρὸν ξύλινον, ὃ ἔλεγον εἶναι τετελεσμένον, φυλάττον τὴν βασιλείαν τῆς Τροίας. Quemadmodum Memnonis statuam resonantem similiter τετελεσμένην fuisse, vult vetus Scholiastes Iuvenalis etc. Vide supra, ubi de Consecratione; Postea Romam translatum, fatale pignus Imperii illius habitum, Liv. l. 26. quod ne alicuius furtô periret, varia ei similia efficta esse, quo inter illa tutius lateret. Hinc de Heliogabalo Lamprid. c. 6. In penum Vestae, quod solae Virgines solique Pontifices adeunt, irrupti pollutus ipse omni contagione morum, cum iis qui se polluerant quumque seriam quasi veram rapuisset, quoniam ei virgo maxima falsam monstraverat, atque in ea nihtl reperisset, applosam fregit: nec tamen quidquam religioni dempsit, quia plures similes factae dicuntur esse, ne quis veram unquam possit auferre. Haec quum ita essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, absiulit, et aurô fictum in Dei sui templo locavit. Ubi pro aurô fictum, legit Salmasius aurô vinctum, h. e. deauratu, quod Graeci dicunt χρυσένδετον, unde vasa chrysendeta, ad verbum, aurô vincta. Cum enim istiusmodi Palladia ex ligno essent, aurô tamen obducebantur, Salmas. ad Lamprid. loc. cit. Vide quoque supra ubi de Auro vinctis, item Chrysendetis, et infra lemmate, Penetrale sacrum. At Ioh. Meurssius in illa verba Lycophronis, in
Cassandra,
——— ——— τοῖς τε Ταντάλου
Λαίτριναν οἰκουροῦσι λειψάνοις πυρὸς
Παιδὸς καταβρωςθέντος αἰθάλῳ δέμας.
Palladium ex Pelopis costis fuisse conflatum ost endit, confirmatque auctoritate Clem. et Arnobii: Quorum ille in Προτρεπτικῷ, Πολλοὶ, inquit, δ᾿ ἂν τάχα θαυμάσειαν, Εἰ μάθοιεν τὸ Παλλάδιον, τὸ Διοπετὲς καλούμενον, ὃ Διομήδης καὶ Ο᾿δυσσεὺς ἱςτοροῦνται μὲν ἀφελέςθαι ἀπὸ Ι᾿λίου, παρακαθέςθαι δὲ Δημοφῶντι, ἐκ τῶ Ρελοπος ὀςτῶν κατεσκευάςθαι. Iste l. 4. Quis ex reliquiis Pelopis compactum esse Palladium prodidit, non vos? Idem et Plin. alicubi testatur. Addit Meursius, Troianis a Scythis illud venditum fuisse, Ibid. et in seqq. ex Herodiano l. 1. refert, caelitus Palladium decidisse creditum fuisse, idque in eum Phrygiae agrum, cui Pessinuntis ab eius casu nomen manserit, ibique primum comparuisse: ex Homeri Scholiaste Il. v. simulacrum oculos, cum Cassandrae vis ab Aiace inferretur, ad templi tectum sustulisse; quod ridet ac refellit Strabo l. 6. Ex Plut. in Parall. ardente apud Ilium Minervae Templo, Ilum accurrentem, ut Palladium eriperet, quod a viro id videri esset nefas, visu privatum, eum postea placatô Numine recuperâsse etc. In veteribus nummis et Vestae Templum rotundum et aeneas Patrem Anchisem humeris portans, atque unâ manu Palladium ferens, alterâ filium Iulum, alia sacra gestantem, ducens cernuntur, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 12. Vide et supra Nautii: uti de Tribunali Athen. ἐπὶ Παλλαδίῳ. Vide itidem supra voce Dicasteria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Palladium — (pronounced pəˈleɪdiəm) is a rare and lustrous silvery white metal that was discovered in 1803 by William Hyde Wollaston, who named it palladium after the asteroid Pallas, which in turn, was named after the epithet of the Greek goddess Athena,… …   Wikipedia

  • palladium — 1. (pal la di om ; on a prononcé aussi pal la di on) s. m. 1°   Statue de Pallas, qui passait pour le gage de la conservation de Troie. •   Le palladium, quoique tombé du ciel, n était qu un gage sacré de la protection de Pallas ; c était elle qu …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • Palladium — Palladium, ein hölzernes Bild der Pallas Athene von großer Berühmtheit. Vom Himmel herab war es gefallen, glückbringend, schirmend, schützend; daher rühmten sich mehrere Städte des Alterthums eines solchen, soz. B. Athen, Rom, Troja u. A.… …   Damen Conversations Lexikon

  • Palladium [1] — Palladium Pd, Element aus der Gruppe der Platinmetalle, findet sich als steter. Begleiter der Platinerze (zu 5–10%, auch im Goldsande Brasiliens). Weißgrau, mit starkem Metallglanz, an der Luft unveränderlich, löslich in Salz , Salpeter und… …   Lexikon der gesamten Technik

  • Palladium — Pal*la di*um (p[a^]l*l[=a] d[i^]*[u^]m), n. [L., fr. Gr. Palla dion, fr. Palla s, Palla dos, Pallas.] [1913 Webster] 1. (Gr. Antiq.) Any statue of the goddess Pallas; esp., the famous statue on the preservation of which depended the safety of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • palladium — (n.) c.1600, safeguard, originally (late 14c.) sacred image of PALLAS (Cf. Pallas) Athene, from L. palladium, from Gk. Palladion, neut. of Palladios of Pallas. It stood in the citadel of Troy and the safety of the city was believed to depend on… …   Etymology dictionary

  • Palladium — (Nasielsk,Польша) Категория отеля: Адрес: ul. Polskiej Organizacji Wojskowej 24 A, 05 190 …   Каталог отелей

  • Palladium — Pal*la di*um, n. [NL.] (Chem.) A rare metallic element of the light platinum group, found native, and also alloyed with platinum and gold. It is a silver white metal resembling platinum, and like it permanent and untarnished in the air, but is… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Palladium — Palladium, chemisches Zeichen Pd, Atomgewicht 53 (H = 1), 662.5 (O = 100), ein in den Platinerzen vorkommendes seltenes Metall, wurde zuerst von Förster 1803 als ein neues Metall unter diesem Namen verkäuflich ausgeboten, von Wollaston aber näher …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Palládium [1] — Palládium Pd, eins der Platinmetalle, das zu etwa 2 Proz. im Platinerz, zu 5–10 Proz. in einigen Sorten brasilischen Goldes, fast rein im brasilischen Platinsand und außerdem in selenhaltigen Erzen von Tilkerode und spurenweise in Blei und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”